monumenta.ch > Augustinus > 110
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CIX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXI. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM CX. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus : et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo, Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te; hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae huius significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae huius aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes; a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus ieiunarunt . Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tanquam ieiunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tanquam psalterium decem chordarum, per quatuor eiusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cuiusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.
2 Confitebor tibi, inquit, Domine, in toto corde meo. Non semper confessio peccatorum est, sed et laus Dei devotione confessionis expromitur. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Haec confessio quemdam significat, non solum ab omni malo liberatum, sed etiam a malignis omnibus separatum. Et ideo videamus ubi confiteatur Domino in toto corde. In consilio, inquit, rectorum, et congregatione: credo, qui sedebunt super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Nullus enim iam inter eos iniquus, nullius Iudae furta tolerantur, nullus Simon magus baptizatur, Spiritum volens emere, dum cogitat vendere; nullus Alexander aerarius multa mala ostendit, nullus ovina pelle tectus falsa fraternitate subrepit: inter quales nunc necesse est Ecclesia gemat, et quales tunc oportet, cum omnes iusti congregabuntur, excludat. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius: per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius sit iniquitas impunita; quando flagellat etiam omnem filium quem recipit. Sed si iustus vix salvatur, peccator et impius ubi parebunt? Eligat sibi homo quodlibet: non sic constituta sunt opera Domini, ut creatura in arbitrio libero constituta, Creatoris superet voluntatem, etiamsi contra eius faciat voluntatem. Non vult Deus ut pecces; nam prohibet: tamen si peccaveris, ne putes hominem fecisse quod voluit, et Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccanti parcere, ut revertatur et vivat; ita vult postremo in peccato perseverantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non evadat. Ita quidquid elegeris, Omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. Magna enim opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.
3 Confessio et magnificentia opus eius. Quid magnificentius quam iustificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, iustificari mereatur. 'Descendit' enim 'de templo iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus;' quia 'neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.' Haec est magnificentia Domini, iustificatio peccatoris: quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur. Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Haec magnificentia Domini; quoniam ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia. Sed fortasse ex operibus. Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis. Iustitiam enim homo non operatur nisi iustificatus: credens autem in eum qui iustificat impium, a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo illa confessio? Nondum quidem opus est iustitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim habes quod non accepisti? Non ergo sola magnificentia qua iustificatur impius, sed et 'confessio et magnificentia opus eius. Quid ergo dicimus?' quia 'cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iustitia' enim 'eius manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo' de hoc saeculo, 'quis es qui respondeas Deo'?
4 Memoriam fecit mirabilium suorum: hunc humilians, et hunc exaltans. Memoriam fecit mirabilium suorum: reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint eius miracula quotidiana maiora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium; sed memoriam fecit mirabilium suorum. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.
5 Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, misericors et miserator Dominus escam daret timentibus se? escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit, quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator iustificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? Memor enim erit in saeculum testamenti sui. Nec totum dedit qui pignus dedit.
6 Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo. Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: Quisnam poterit salvus fieri? Quia facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium. Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis eius confessione contemnerent; et tanquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.
7 Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab iis qui iudicantur hic. Iudicantur hic martyres, et ad iudicium perducuntur, quo non solum eos a quibus iudicati sunt, sed etiam angelos diiudicent,, adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus iudicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius. Fidelia enim omnia mandata eius: non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et iustitia. Hoc est verum et iustum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia, Redemptionem misit populo suo. Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis huius? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.
8 Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Ierusalem, quae servit cum filiis suis: sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: Mandavit quippe in aeternum Testamentum suum. Sed quod, nisi Novum? Cuius haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas, perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. Sanctum enim et terribile nomen eius.
9 Pro deliciis autem omnibus huius saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed, Initium sapientiae, timor Domini. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. Initium ergo sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus. Quis negat? Sed intelligere et non facere, periculosum est. Bonus ergo facientibus. Nec extollat mentem in superbiam. Cuius enim timor est initium sapientiae, Laus eius manet in saeculum saeculi: et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum : quoniam laus eius manet in saeculum saeculi.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CIX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXI. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 110